Page:EBC 1602 07 01 0264.pdf/3

From GATE
Revision as of 17:16, 27 November 2017 by Cristina Berna (talk | contribs)
This page has been proofread

Gratia efficax qua quotusquisque donatus est, salvatur; et sine qua nullus beatitudinem adipiscitur, ex solo Dei bene placito electis tribuitur.
Efficacia eius non consistit in antecedenti motione, quae omnino liberam nostram cooperationem antevertens et nullum ad illam dicens ordinem, ita sit de se efficax et ex natura sua ut praedeterminet phy sive voluntatem ad consensum, sitque adeo impossibile ea posita sequi dissensum, vel non sequi statim voluntatis consensum; ita quippe ruit liberum arbitrium, gratia sufficiens extinguitur, redemptionis mysterium ipsaque religio funditus evertitur, in Deum peccata refunduntur, merita et demerita destruuntur, praemium et poena radicitus extirpantur. Est vero gratia efficax in actu primo nihil aliud quam ipsa prae veniens gratia, qua homo, antequam convertatur, illuminatione et inspi natione excitatur, movetur et trahitur ut infallibiliter consentiat.
In actu secundo est ipsamet gratia praeveniens, sive vocatio Dei, quatenus una cum libero arbitrio per gratiam adiuvantem cooperante efficit conversionem, ita ut in neutra,(et prorsus nulla) harum acceptione, libero influxu voluntatis efficaciam habeat; haec porrò efficacia in vocazione congrua, supernaturali scilicet et vitali motione internae inspirationis et illuminationis consistit, quatenus subest directioni efficacie voluntatis et infallibili scientiae Dei, qua futura conditionata infinito mentis acumino penetrando, immediate veritatem determinatam cognoscit, quae in ipsis est aut concipi potest. Rectissime haec scientia Media vocatur,atque ea sublata, providentia Dei infirmatur, praedestinatio et efficacia gratiae concipi nequeunt,nec cum liberiate arbitrii conciliari potest concursus divinae gratiae, quae est semen Dei, Spiritus Sancii atque haereditatis nostrae pignus, I Ioan.3, 2 Cor.l, Ad Eph.l Ras veritates theologicas (Deo duce) propugnabit Antonius Rose epi scopus Sylvanectensis Iuris utriusque et Sacrae Theologiae doctor Parisiensis in Regia Navarrae, 23 maii ann. Dom. 1602.
Reimprimitur Neapoli apud Tarquinium Longum MDCLL, iuxta exemplar editum Parisiis, ad autographum ibidem....subscriptum.