Page:EBC 1602 07 01 0264.pdf/2

From GATE
This page has been proofread

positis omnibus ad agendum requisitis, etiam in sensu composito includit. Libertas ab intellectu originem ducens, formaliter in voluntate consistit; haec facultas est libera, activa, dominaque suorum actuum; quorum liberum in nobis suum negare, haereticum est. Qui voluntatem liberam obiective vel passive tantum, ut ad hoc nimirum vel illud determinetur, defendit, libertatem e medio tollit; nec in ulla potentia passiva, ut sic, cadit suae passionis libertas: potest voluntas a Deo necessitari, a quo in esse, conservari, omnique actione dependet. Praeter concursum generalem, quo voluntas a Deo conservatur et quo una eademque actione unum eundemque effectum comproducit, distincto alio influxu ex vi subordinationis non indiget, qui eam excitet, in clinai, praeparet, prius natura moveat, vim eius agendi perficiat, consumet, ad agendum applicai, vel determinai, sive quippiam imprimendo, sive extrinsecus tantum movendo: qui aliud opinatur libertatem illius e medio tollit.
Non modo ad deformitatem et malitiam moralem, quae actum realem sequitur. Deus voluntatem non praedeterminat, sed neque ad ipsos actus malos et peccata, quencumque tandem ob finem, efficienda inducit; immo nec actus malos quoad materiale ab ilio praefiniuntur, alioqui author esset peccati, propter quod et iniuste hominem puniret; ipsos actus bonos moraliter non praedeterminat, quos tamen salva liberiate potest praefinire; ac licei non praefiniat, sartam tectam nihilominus et perfectam retinet providentiam.
Sacrae Scripturae septem gratiarum genera diserte pronuntiant, quorum potissima divisio est in sufficientem et efficacem. Sufficiens est, qua omnes homines converti ad Deum et salvari de facto possunt, si obicem non posuerint; non datur omnibus momentis, ut a peccato resurgamus (in Deo nulla esset iniquitas, licei nunquam largiretur) ait nullo deest tempore ad peccata vitanda, nec de quoquam donec vixerit desperandum; praescindit vero haec gratia ab actuali effectione eiusque negationem includit, sed ex voluntatis liberiate, non auxilii insufficientia.
---page break---