Page:EBC 1605 12 17 0525.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Reverend.me et Ill.me princeps, cardinalis amplissime.
Pax Christi. Refugerem sanè purpuram illam, qua fulges, et hanc, ad quam Deo auctore ascendisti, status sublimitatem, nisi me duo, non ad fugam, sed ad refugium, sollicitarent: alterum memoria veteris illius affectus, quo me octo retrò annis, cum patre Gregorio Rosephio, tunc provinciae procuratore, in Germaniam redeuntem, arctissime in collegio nostro Romano complexum et eleganti donatum cula (a patre Philippo Pantaleone, cum propria non esset, tunc emendicataj subscripto nomine, paternè prorsus dimisisti; alterum quod probè norim assumptum ab Ill.ma Celsitudine vestra hunc amplissimum honorem, ut in eo propagandae divinae gloriae eiusque amplificanti nominis uberiores crebrioresque quaereret occasiones; quaerenti, hanc ego offero, eamque geminam, nec ulli diffido, utraque enim Dei Deique matris causa.
Ecclesia est in provincia Sueviae, in monte Busso sita, ampia et augusta, divo quidem Baptistae sacra, eius tamen altare medium, Dei genitrici primitus erectum, summa incolarum accolarumque reli gione colitur. Ad id ex remotis etiam locis, instinctu numinis, uter que sexus touo propè anno confertissime confluii, suis ut istic seu corporis seu animi malis medeatur. Adiungo quae supplicans loci parochus Laurentius Rebman, pontificii iuris doctor vir probus iuxta ac doctus et collegii Germanici de Urbe ante decennium alumnus, ad me superioribus diebus fideliter perscripsit. Videas hic, inquit, pluribus per annum diebus, duo, tria eoque amplius hominum millia, multa ad magnam Dei parentem fiducia accurrere, opem sibi suisque poscere, saepe mox, saepe non multo post, rogata impetrare, caecos, claudos, aliisque exercitos morbis integri restitui: sic affixa muro vetus tabula edocet. Nec nova desunt: inter multa illud luculentum dexterae Excelsi et praesentis Numinis argumentum: Parentes mutum susceperant filium in pago Alen: huic propitiam fore Dei matrem
---page break---