Page:FC 1042.djvu/503

From GATE
Revision as of 12:51, 25 June 2026 by Paulina Hampel (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 244r



mihi occurrit, pro delectanda ipsius anima. Omnes omnium[1] tribulationes spirituales huc quasi spectant et ex hoc pendent: quod nimium timeant, ne tandem aliquando veniant ad statum similem illi, quem Christus tenuit, aut mater eius, aut bonus latro, aut discipulus eius Ioannes[2], maxime autem turbantur quia timent venire ad statum, quem Christus in cruce sortitus est. Oportet[3] autem considerare in talibus[4] tribulationibus hanc distinctionem. Aliqui timent sibi, ne iuste decidant in damnationem boni latronis. Alii sibi timent, ne iniuste veniant ad statum Christi similem. Alii[5] timent non sibi, sed his, quos diligunt, ut[6], scilicet illi veniant ad talem statum et hoc est timere statum Beatissimae Virginis Deiparae. Alii timent his, a quibus diliguntur et hoc est timere statum dilecti discipuli

_______________

  1. omnium] add. hominum MF
  2. Ioannes] om. MF
  3. Oportet] Oportebat MF
  4. talibus] add. spirituali ac temporali MF
  5. Alii] aliqui MF
  6. ut] ne MF