Page:FC 1042.djvu/501

From GATE
Revision as of 12:26, 25 June 2026 by Paulina Hampel (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 243r



adiutorium illarum trium nativitatum benediceretur. Data est mihi autem sic[1] satis magna devotio. Die autem eiusdem mensis[2] XIIa[3], hora quarta ad vesperum obiit eadem Principissa, cuius anima requiescat in[4] pace etc.[5]

In die exaltationis Sanctae Crucis dum irem celebratum, et quidam me in via alloqueretur petens[6], ut vellem ipsius confessionem audire, ut expurgari posset. esse scopam Christi pro conscientiis mundandis etc. Ego respondi me optare esse Christi scopam pro illius[7] conscientia mundanda[8]. Hic igitur coepit in me desiderium hoc, ut[9] essem[10] Christi scopa[11], ex quo[12] factum est ut haberem varias circa hanc sententiam interpretationes, quibus optabam appropinquari[13] ipsi scopae, qua domus emundatur, in hoc maxime quod semper relinquor miser, et immundus in aliorum emundatione et quod contraho varias

_______________

  1. sic] hic MF
  2. mensis] add. Iulii MF
  3. XIIa] duodecima et add. sub MF
  4. in] add. sancta MF
  5. etc.] om. MF
  6. petens] add. ex me MF
  7. illius] ipsius MF
  8. mundanda] emundanda MF
  9. ut] add. incipiam MF
  10. essem] esse MF
  11. scopa] add. et dici MF
  12. ex quo] Sicque MF
  13. appropinquari] appropiari MF