f. 240v
Iesus Christus Dominus noster nihil ociosum[1] permisit esse: non aspectum rerum: non auditum illius[2]
vocis[3]:
nec illud ociosum[4] fuit, quod ad quaedam loca diverteret[5],
aut[6]
ad quosdam homines oculos
divexerit[7],
quod nunc in terra, nunc in mari, nunc domi, nunc foris, nunc inter homines, nunc solus esse
voluerit.
Ipsius stare, ipsius sedere, ipsius ambulare, ipsius commedere,
ipsius[8]
dormire, et cetera: ociosa[9] enim non fuerunt,
nos igitur non sinamus ociosum esse,
quando[10]
ad unum
quemlibet[11],
quacumque occasione accesserimus,
sive ad visitandum, sive ad confitendum,
sive[12]
ad commedendum,
sive ad quodvis nogotium spirituale
peragendum[13]
adducti fuerimus.
Remedium etc.
Unum efficax remedium hic notato
circa[14]
tentationes
carnales[15],
occasionaliter occurrere
solentes[16]
illis qui
transeunt[17]
per diversoria, et per domos saecularium
_______________
- ↑ ociosum] otiosum MF
- ↑ illius] ullius MF
- ↑ vocis] add. sed MF
- ↑ ociosum] otiosum MF
- ↑ diverteret] deverteret MF
- ↑ aut] quod MF
- ↑ divexerit] direxerit MF
- ↑ ipsius] om. MF
- ↑ ociosa] otiosa MF
- ↑ quando] quod MF
- ↑ quemlibet] add. vel praetereundum vel videndum MF
- ↑ sive ... sive] add. minus autem si MF
- ↑ sive ... peragendum] vel ad aliis convivendum aliquo MF
- ↑ circa] contra MF
- ↑ carnales] add. quae MF
- ↑ solentes] solent MF
- ↑ transeunt] om. MF