Page:FC 1042.djvu/447

From GATE
Revision as of 10:55, 25 June 2026 by Helen Godshall (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 216r



in Evangelio Puerum Iesum remansisse in Hierusalem[1] Parentes eius secundum carnem[2] ipsum requirunt ansiis[3] animis primo[4] inter cognatos et notos ubi non invenitur ab eis[5], 2o[6] in Hierusalem ubi remanserat[7]. 3o loco ipsum invenerunt in templo sedentem in medio Doctorum, audientem illos, et interrogantem[I]; 4o vero ipsum inventum ad se suamque obedientiam reducunt. Christus quoque hunc ordinem servat in his quae docet nos, Anno duodecimo vult[8] primo[9] a parentibus carnis suae absentare pro adimplenda Patris coelestis voluntate, 2o[10] vult requiri a suis Parentibus, 3o inveniri[11] in templo in medio doctorum, 4o redire[12] ad subiiectionem, 5o condescendere illis quantumlibet[13] parvulis[14], 6o habitare[15] Nazareth, qui flos interpretatur, 7o esse subditus illis. Parentes revertuntur secundum consuetudinem et statutum[16], absolutis consum[m]atisque diebus ipse[17] sollemnitatis[18]. Christus autem aliquando[19] habet maiora negotia in templo quam, quae
_______________

  1. Puerum ... interrogantem] cf. Lc 2,41-46

_______________

  1. in Evangelio ... Hierusalem] Christum de praesentia perdunt MF
  2. secundum carnem] sed tamen MF
  3. ansiis] anxiis MF
  4. primo] om. MF
  5. eis] add. et deinde MF
  6. 2o] om. MF
  7. remanserat] add. ipsi MF
  8. vult] om. MF
  9. primo] add. videlicet, quod vult se MF
  10. 2o] add. quod MF
  11. inveniri] add. idque MF
  12. redire] rehaberi MF
  13. quantumlibet] quamlibet MF
  14. parvulis] parvis MF
  15. habitare] add. in MF
  16. statutum] statum MF
  17. ipse] ipsius MF
  18. sollemnitatis] solemnitatis MF
  19. aliquando] aliqua MF