Page:FC 1042.djvu/446

From GATE
Revision as of 10:28, 25 June 2026 by Helen Godshall (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 215v



ex eo quod si[1] magni Reges sese Christo subiecerint, iustum fuerit idem sperare de ge bibus[a] + + +[2] aequalibus aut etiam de[3] maioribus, et multo magis de[4] minoribus. Pridie Dominicae infra octavam[5] Epiphaniae, dum audirem confessiones, ego consideravi quemadmodum Confessor, non solum debet[6] habere curam illius[7] animae, quae se ei submictit[8] erudiendam[9], corrigendam, et purificandam[10], sed etiam curare, ut provisio aliqua, et favor per poenitentes perveniat verbi gratia, ad defunctos, ad peccatores, ad caeterosque[11] in corporali, sive spirituali necessitate esse possint[12] talibus namque facile per orationes et memorias pietatis, atque[13] elemosinas poenitentium succurrere[14] potest. Sit igitur Confessarius[15] quidam bonus, ac fidelis dispensator[16] aestimans plurimum quod[17] subiiciantur tam multae, et tam[18] divites poenitentium voluntates, et quasi thesauri ad plurima sufficientes etc.[19] Dominica infra octavas Epiphaniae dum legitur[20]
_______________

  1. de] sequitur textus illegibilis

_______________

  1. si] add. tam MF
  2. + + +] caeteris MF
  3. de] om. MF
  4. de] a MF
  5. octavam] octavas MF
  6. debet] debeat MF
  7. illius] eius MF
  8. submictit] submittit MF
  9. erudiendam] add. corripiendam MF
  10. purificandam] perficiendam MF
  11. caeterosque] add. quicumque MF
  12. possint] possunt MF
  13. atque] ac MF
  14. succurrere] succurri MF
  15. Confessarius] add. procurator MF
  16. dispensator] dispensatorque MF
  17. quod] add. sibi MF
  18. et tam] tamque MF
  19. etc.] om. MF [p. 669]
  20. dum legitur] om. MF