Page:FC 1042.djvu/445

From GATE
Revision as of 10:14, 25 June 2026 by Helen Godshall (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 215r



visitatio eis et toto[1] mundo cooperata fuerit, per aliam igitur viam merito reversi in regionem suam dicuntur. Hic ego sensi quandam[2] in animam meam[3] difficultatem, et duritiam[4], qua prohibebar a gaudio, et devotione tam sanctae et sublimis sollemnitatis[5], super qua re tale habui responsum in meipso: Dies est trium Regum, et adorationis veri Regis. Patere igitur hanc difficultatem, et gravamen, sciens, quod sic melius videbis[6], num sis Rex tui nec ne. Parum est enim[7] regere se ipsum, ac vincere, cum iuxta Christum per devotion[em] positi sumus[8], vera autem victoria, et verum Regnum[9], et[10] potens magis cognoscitur cum abesse videtur Rex noster, qui bella nostra pro nobis gerere solet donec reges nos ipsos effecerit. Dum dicitur: "Omnes de Sabba venient, et omnes Reges[11] servient ei"[I] ex abundantia bonae spei Prophetarum et Spiritus qui in ipsis loquebatur, accipiendum est, qui vult omnes homines salvos fieri et omnibus mediatorem sufficientem atque media dedit. Potest quoque intelligi
_______________

  1. cf. Is 60,6; Ps 71,11

_______________

  1. toto] toti MF
  2. quandam] quamdam MF
  3. animam meam] anima mea MF
  4. duritiam] duritiem MF
  5. sollemnitatis] solemnitatis MF
  6. videbis] videas MF
  7. est enim] enim est MF
  8. sumus] simus MF
  9. Regnum] regimen MF
  10. et] ac MF
  11. Reges] add. adorabunt eum, omnesque gentesMF