f. 212r
"Ego stigmata
Christi[1]
in corpore meo porto"[I].
Circa plagam lateris ego hoc notavi,
quod[2]
ipsa facta
est[3]
post mortem Christi et[4],
quod[5]
iam omnibus Christi maeritis[6] accumulatis sanguis
ille[7]
emanavit[8]
nobis, cum aqua, qui secum portaret consu[m]matum pretium meritorum Christi,
Simus mortui ad gustandum interiora dona ad perfectum cordium salutem.
simul autem ut doceamur, quia nisi mortui fuerimus,
nos[9]
poterimus gustare illa interna dona, quae sunt ad perfectam cordium salutem; primum ergo nobis fuerunt aperti fontes thesaurorum manuum, et pedum, ante mortem et postea thesauri dextri lateris,
et[10]
viscerum.
Circa hoc
tempus[11]
accepi praeceptum obedientiae, qua
me oportuit[12]
recedere de Colonia in
Portugallum[13],
ad quam profectionem ego me accinxi in mense
Septembris[14].
Veni
ante[15]
Antuerpiam et dum non possem navigare rediens Lovanium incidi in febrim tertianam, quae me detinuit
fere[16]
tres[17]
menses
_______________
- ↑ Gal 6,17
_______________
- ↑ Christi] Domini MF
- ↑ quod] add. videlicet MF
- ↑ est] fuerit MF
- ↑ et] ut consummatis omnibus etMF
- ↑ quod] om. MF
- ↑ maeritis] meritis MF
- ↑ ille] add. tandem MF
- ↑ emanavit] emanaret MF [p. 665]
- ↑ nos] add. non MF
- ↑ et] ac MF
- ↑ tempus] add. ego MF
- ↑ me oportuit] oportuit mihi MF
- ↑ Portugallum] Portugalliam MF
- ↑ Septembris] Septembri MF
- ↑ ante] autem MF
- ↑ fere] ferme MF
- ↑ tres] duos MF