Page:FC 1042.djvu/435

From GATE
Revision as of 11:06, 23 June 2026 by Helen Godshall (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 210r



quantum ad iustitiam, et quasi bracchium[1] potentiae Christi in quantum ipse Dominus Dominantium est, sed quae omnia subiecta sunt pedibus Christi, licet multa restent adhuc[2] actualiter subicienda[3]. Et quia data est[4] Christo omnis potestas, sive in Coelo, sive in terra, hinc fit ut sine auctoritate Vicarii Christi, qui est Summus Pontifex non possit esse nullus[5] Christianus Imperator. Duo igitur nunc sunt, qui Christum quodam[m]odo repraesentant, Summus Pontifex, et[6] Imperator Romanus[7]. Illi[8] quidem Christum Sacerdotem, Profetam[9], et Pontificem, ac[10] Pastorem, et ministrum omnis Sacrae dispensationis. Hic autem Christum Regem, Imperatorem[11], et Dominatorem[12], qui habet Potestatem regendi, et Imperandi[13] in virga ferrea, sed quoniam Christus[14] Imperatoria potestas subiecta Papae. talem auctoritatem sibi acquisivit licet etiam sc ... nt essent[15] per passionem et obedientiam, ideo ipsa subiecta est Pontificatui ipsius ad haec potest[16] dici quoque

_______________

  1. bracchium] brachium MF
  2. multa restent adhuc] adhuc multa restent MF
  3. subicienda] subiicienda MF
  4. est] om. MF
  5. nullus] ullus MF
  6. et] add. summus rex, id est MF
  7. Romanus] add. et MF
  8. Illi] Ille MF
  9. profetam] prophetam MF
  10. ac] et MF
  11. Imperatorem] om. MF
  12. Dominatorem] add. et MF
  13. et Imperandi] om. MF
  14. Christus] om. MF
  15. licet ... essent] (cum sua esset) MF
  16. potest] om. MF