Page:FC 1042.djvu/428

From GATE
Revision as of 12:24, 22 June 2026 by Helen Godshall (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 206v



Christum aut Sanctos, aut Virtutes spirituales modo spirituali; Sacramentum vero hoc facit nobis adesse Christum, et omnem Dei virtutem realiter sub illis speciebus sit nomen eius benedictum. Eodem Die octavae Apostolorum, dum meminissem gratiarum, et beneficiorum Dei accedit[1] mihi, ut quasi quaerelam[2] sentirem in anima, quam nunquam senseram, videbar enim mihi[3] per gratiam Dei in[4] multis modis fieri abundantiam, et pacem in interioribus meis me vero male respondere contra Deum[5] per exteriora mea id est per opera Charitatis olim aliquando ego non sentiebam defectus meos, neque internos, neque externos, et itidem de gratia Dei, quia tunc nec intus nec extra ipsum[6] excitabar[7] id est nec per externa mea, neque per interna; postea factum est, ut daretur mihi gratia, et daretur quaerere pacem eius; et tunc ego solum quaerebar[8] de internis meis, quae videbantur absque sentimentis, ut[9] tamen corpus, et mens labores

_______________

  1. accedit] accidit MF [p. 660]
  2. quaerelam] querelam MF
  3. enim mihi] mihi enim MF
  4. in] om. MF
  5. contra Deum] gratiae Dei MF
  6. ipsum] ipsam MF
  7. excitabar] experiebar MF
  8. quaerebar] querebar MF
  9. ut] cum MF