f. 118v
nimium vaga esset, si neque corpus proprium neque alius
spiritus[1]
impediret
eam[2]
ab executione motuum suae voluntatis?
Nunc esset Romae, nunc
Hispaniae[3],
nunc in Patria apud parentes, nunc alibi.
Bonum igitur necessarium
ipsae[4]
Animae est, ut retineatur in corpore, et ut non possit nisi per ipsum operari.
Sit igitur Benedictus Dominus, qui disponit omnia suaviter.
Die Sanctae Catherinae[5] Alexandrinae fuit mihi quaedam singularis notitia, quomodo ad melius divinum officium recitandum admodum
adiuvarer[6].
Dum durat intentio bona ad verba divina, Dominus sollicitus est circa alia negotia, et opera Nostra.
Nempe tibi
persuade[7]
in terra[8],
dum
durat[9]
intentio[10]
bona ad verba divina, Dominum sollicitum esse circa alia negotia, et opera tua, et ideo non debes permittere te
nunc[11]
distrahi ad quaecumque quantumcumque pia opera, ne impe=
_______________