Page:FC 1042.djvu/292

From GATE
Revision as of 23:02, 16 June 2026 by Paulina Hampel (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 138v



spiritus mihi, sicut et aliis catholicis infusis, non solum ad propriam petitionem, sed etiam postulationes Ecclesiae et ex fide eius. Hic notavi et sentiebam, quo pacto illi qui recedunt ab Ecclesia, primo incipiunt tepescere in operibus secundum gratia Dei et consequenter parvi facere quae non deprehendunt acquisivisse ex proprio iudicio. tepescere in operibus et exercitiis[1] secundum gratias Dei et differentes eius donationes, et ex consequenti parvifacere[2] quaecumque ipsi non deprehendunt se acquisivisse ex proprio iudicio, sic fit ut incipiant quaerere de fide, et spe[3] adducendo[4] in dubium et hoc modo effundunt infusiones Spiritus Sancti et amittunt veram fidem, qua tebantur[5] Ecclesiae[6] catholicae, et communioni sanctorum, iis[7] vero effusis, ipsi incipiunt velle statuere, et quaerere fidem suam[8] ex proprio iudicio[9], quaerunt enim rationes et illas examinant unusquisque per se ipsum, quaerunt etiam[10] scripturas et earum interpretationes et iudicant

_______________

  1. exercitiis] add. quae sunt MF
  2. parvifacere] add. et nihili aestimare MF
  3. de fide et spe] rationes fidei suae et spei MF
  4. adducendo] add. omnia MF
  5. qua tebantur] quae nitebatur MF
  6. Ecclesiae] fidei MF
  7. iis] His MF
  8. suam] add. propriam MF
  9. proprio iudicio] iudicio proprio MF
  10. etiam] et MF