Page:FC 1042.djvu/202

From GATE
Revision as of 12:21, 12 June 2026 by Helen Godshall (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 93v



Die sequenti dum dicerem officium Sancti[1] Stephani Papae[2], et martiris cuius caput est in ecclesia Spirensi venerabiliter conservatum, ego sensi magna desideria, et ea cum magna fide[3] circa adimpletionem ipsorum[4], Verbi gratia quod ipse Sanctus[5] Stephanus[6] dignaretur esse[7] qui nobis aperiret aliquod ostium circa res spirituales, dicebam autem sub his terminis prout dabatur. Beatissime[8] et sanctissime[9], fac praecibus tuis ut opus ipsum, circa quod[10] debeo versari aperiatur, quasi dicerem, non sufficit ut nos dispositi simus, oportet ut opera ipsa disponenatur nobis. non sufficit ut ego aperiar, et fiam dispositus ad opera messis Iesu Christi, sed opus est[11], ut ipsa opera aperiantur mihi, et disponanetur per Dei gratiam. Dum communicarem in Missa[12] habui aliud desiderium cum magna devotione cupiebam, et ita petebam ut illud Sanctissimum[13] Sacramentum[14]

_______________

  1. Sancti] sancti MF
  2. Papae] papae MF
  3. fide] add. et spe MF
  4. ipsorum] add. ut MF
  5. Sanctus] sanctus MF
  6. Stephanus] add. papa MF
  7. esse] add. primus MF
  8. Beatissime] add. pater MF
  9. sanctissime] add. in veritate MF
  10. quod] add. ego MF
  11. est] etiam MF
  12. Missa] missa MF
  13. Sanctissimum] sanctissimum MF
  14. Sacramentum] sacramentum MF