Page:FC 1042.djvu/183

From GATE
Revision as of 11:37, 10 June 2026 by Helen Godshall (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 84r



gradu patientiae, quodam humilitatis, quodam caritatis, et caeterarum virtutum in ordine erga[1] pauperes, et[2] infirmos, vel peccatores, vel persecutores[3], quodam alio gradu erga[4] inferiores suos in ordine[5], aut etiam sapientiores[6], aliis quoque virtutum predictarum, et aliarum gradibus pro aliis, et aliis occasionibus indigent proinde quod[7] facile est ut isti videant ex operibus[8] multas necessitates etiam proprias, quae Opus[9] habent virtutibus, divinis unctionibus, variisque donorum Dei infusionibus, nec pro se tamen[10], sed[11] pro proximis, etiam[12] quibus prodese[13] student, pro quorum auxiliis, et[14] iuvaminibus indigemus multis specialibus[15] luminibus, et oculis, auribus, ceterisque sensibus, nec his[16] tantum, sed etiam fortitudine[17], pietate, liberalitate, diligentia,

_______________

  1. erga] ad MF
  2. et] vel MF
  3. persecutores] add. etc. MF
  4. erga] in ordine ad MF
  5. in ordine] om. MF
  6. sapientiores] superiores MF
  7. proinde quod] proindeque MF [p. 556]
  8. operibus] add. nimium MF
  9. Opus] opus MF
  10. tamen] tantum MF
  11. sed] add. etiam MF
  12. etiam] om. MF
  13. prodese] om. MF
  14. et] ac MF
  15. specialibus] spiritualibus MF
  16. his] iis MF
  17. fortitudine] add. sed MF