f. 24r
non curari de crastino etiam in spiritualibus. quod[1] etiam in desideriis et curis spiritualibus convenit[2] scilicet[3] (quod[4] fieri possit) non curari[5] de crastino, sed[a] quod sic disponat homo horas suas tempusque illius diei, ut non se permittat divigari[6], cogitare, aut curare cum gaudio vel tristitia de eo quod postea succedere debet, divisa enim anima in multarum[7] tanque longinquarum[8] cogitationem[9], non potest tempus bene fieri, neque[10] ad id tam perfecte attendere, quantum posset non disperso spiritu.
Quedam se mihi obtulit alia petitio a Summa[11] Trinitate postulanda, ut[12] mihi gratiam daret, quando contingeret me habere bonum aliquod desiderium[13], quod concursus potentiarum in bonis desideriis. totae tres potentiae meae sic concurrerent, quod tunc[14] alia aliam non impediret, contra vero, quando contingeret earum aliquam deviare quod nunquam aliae concurrerent,
_______________
- ↑ sed] add. supra lin.
_______________
- ↑ quod] add. scilicet MF
- ↑ convenit] conveniet MF
- ↑ scilicet] om. MF
- ↑ quod] quoad MF
- ↑ curari] curare MF
- ↑ divigari] devagari MF
- ↑ multarum] multorum MF
- ↑ longinquarum] longinquorum MF
- ↑ cogitationem] cogitationibus MF
- ↑ neque] nec MF
- ↑ Summa] S.ma MF
- ↑ ut] add. scilicet MF
- ↑ desiderium] add. opus aut contemplationem, etc. MF
- ↑ quod tunc] ut in talibus MF