Page:FC 1042.djvu/58

From GATE
Revision as of 11:29, 8 June 2026 by Helen Godshall (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 21v


exterioribus cum modestia videns enim[1] valde necessarium, ne mali spiritus tantam habeant potestatem[2] ad movendum carnem tuam,[3] spiritum si invenirent cor gravatum, nec cibo, nec potu[4] benedic[5] anima mea Dominum pro tanto desiderio dato cum tam efficaci voluntate corporalis sanctimoniae, specialisque[6] munditiae, quod[7] tanto tempore dederit tibi sentire necessarios stimulos ad virtutem sanctitatis[8] corporis, et spiritus cum spe obtinendi in proprio etiam Angelo[9] cui essem specialiter devotus ad ipsum[10], sensi multa auxilia orans ut me defenderet a meo malo spiritu, specialiter[11] a spiritu fornicationis.

Die Sancti Ioannis Baptistae habui, sensique in meo spiritu notabile sentimentum cuiusdam magnitudinis, reventialisque maiestatis Sancti Ioannis sensique magnum dolorem[12], quod in[13] Alemania


_______________

  1. enim] esse MF
  2. potestatem] add. ad habitandum vel MF
  3. tuam] add. sive MF
  4. cor gravatum, nec cibo, nec potu] cor nec cibo gravatum nec potu MF
  5. benedic] add. igitur MF
  6. specialisque] spiritualisque MF
  7. quod] add. que MF
  8. sanctitatis] castitatis MF
  9. Angelo] angelo MF
  10. devotus ad ipsum] ad ipsum devotus MF
  11. specialiter] specialiterque MF
  12. dolorem] add. spiritualem MF
  13. in] add. hac MF