f. 19r
saeculorum. Amen.
Sentimentum super doctrina catholicam. Super doctrina catholica conformiter ad ecclesiam Romanam[1] habui innumeras visitationes super constitutionibus et[2] vitis, ordinibus, caeremoniis[3], operibus piis, peregrinationibus[4], votis, ieiuniis, cultu sanctorum, et sanctarum, Angelorumque[5], et Dominae nostrae, atque animarum purgatorii[6], sentiendo in omnibus multum spiritum, multamque devotionem in talium operatione[7].
1542 Anno M. D. XLII[8] mense Ianuarii profectus sum ab Hispania, reversus[9] in Germaniam iussu Pontificis[10], in quo itinere Dominus innumera mihi contulit beneficia; maxime ad implendum praecipuum desiderium temporale, quod sentiebam dari scilicet mihi aliquam societatem ad eius servitium. Fuerunt autem mossem Ioannes[11], et Alvarus, Alphonsus liberando, et[12] nos in tam longo, periculosoque itinere, ab omnibus malis corporalibus, et spiritualibus[13]
_______________
- ↑ Romanam] romanam MF
- ↑ et] etiam MF
- ↑ caeremoniis] ceremoniis MF
- ↑ peregrinationibus] perigrinationibus MF
- ↑ Angelorumque] angelorumque MF
- ↑ purgatorii] add. etc. MF
- ↑ operatione] approbatione MF
- ↑ M. D. XLII] 1542 MF
- ↑ reversus] reversusque MF
- ↑ Pontificis] pontificis MF
- ↑ Ioannes] Ioannis MF
- ↑ et] etiam MF
- ↑ corporalibus et spiritualibus] temporalibus MF