Page:ACK 1652 12 04 568 141-142.pdf/2

From GATE
Revision as of 09:42, 18 September 2025 by Ella Yates (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread


[os]tendendum partum armis imperium. Aut, cum Aeternitatem serpentis etiam simulet Cyclus,
aeternum mansuram suae fortitudinis famam adumbravit. Vel, unico tantum symbolo
ingeniosissimus Princeps utranque (opinor) interpretationem confexit. Tu melius. Phylacterio
autem vere opus est Oedipo. Primum etenim haeres de literis, Coptae, an Graecae sini
Ubi figurae animalium, Graecas aliquot expresse legi. Praeposterae vero frontis maiusculos
characteres, Aegyptiacos arguo; nisi tempus edax in similes deformaverit. Illud pro certo
habeo Hieroglyphicum non purum, sed Magicam potius Constellationem. Ex lapide enim Cinericio,
magnitudine nucis, qualem Camillus Leonardus libro secundo di lapidibus Asinium describit;
in Onagri Capite Coalescentem; asseritque mirifice prodesse gestanti, cuius commodo
ansa visitur in nostro superius adiecta. Imagines item Arietis seu Capricorni, Leonis, et Sagittarii,
quem ibi homo designat manu sagittam ferens, unam conflant, ut Astrologi loquuntur
triplicitatem, iisque praecipue sol dominatur, e regione Phylacterii alto sydere exhibitus.
Haec signa lapidi insculpta in morbos, ad ingenium, amabilitatem, atque honores opitulari
iidem praedicant, omneque noxium propulsare; quod fortasse inferior ringens draco demonstrat.
Nec ambigo Aegyptios Astrologiae primores has magicas formas iuisse saepe
usurpatum; quod Marsilius Ficinus capite decimo quinto, et duodevicesimo Vitae coelitus
comparandae non semel innuit: tuque ipse in parergo capitis octavi secundo libro de
obeliscorum fabrica serie doces, illos quandoque characteribus arcanis et vitalibus admiscuisse
inanimes, et vulgares. Sed quid me torqueo, et in aliena messe laboro?
Tua est; tu actutum videbis, citoque quod tibi visum, suspenso rescribes. Hic
demum veniam a te prolixitatis peto, ut praesumpti libertatis, qua in tuas subinde
laudes erumpens sane perculi modestiam tuam. Ne me profecto in eo hominum censeas
genere, qui palpum obtrudant amicis. Hoc genio afficior: malemerentibus mala,
bona verba bonis, vera omnibus dico, vera etiam tibi. Sponte iam patere: dum
enim te, Datorem Optimum Maximum laudo a quo non acceptum nihil habes; quod
in tuis pluries seciptis, novam ob hoc meritus sanctifatis laudem, ipse profiteris. Apud
eum in sacris mei saepe memineris, ut ego apud homines semper tui; et a me xenium
hilaritatis ob tuam adeptam coniunctionem dudum expecta. Coralia tibi paro,
quibus cum maxime indiges, amuleta livoris; ut tot invidendus animi gazis, praefi[scine]

---page break---