Reverende in Christo Pater
Pax Christi
Ex literis Patris Ioannis Eiffert 27 Maij Traun Kirchii nuper datis, et à me 27 Junij acceptis mentem
Reverentia Vestra circa mineralia intellexi, et euisdem puncta decem accepi, quibus Reverentia Vestra petit circa mineralia informari
pro eo, quem omnes summo desiderio exspectamus, tomo Reverentiae Vestrae de subterraneis. Gratissima mihi hac est occasio
Reverentia Vestra et publico bono in parte saltem aliqua gratificandi. Significo perinde Reverentiae Vestrae quod verè multa in his
montanis Hungariae civitatibus in subterraneis mirabilia reperiantur. De facto puncta à Reverentia Vestra proscripta?
communicavi peritissimis metalliferarum montium et mineralium Dominus Praefectis, qui promptissimè omnem suam
spondent et offerunt operam. Aliqua iam habeo; laboro, ut Reverentia Vestra, qua circa mineras auri, argenti,
ferri, argenti vivi, zinnabaris, cupri, plumbi, sulphuris, vitrioli, antimonii, chrystalli etc. (hac n. omnia
excepto stanno, hic reperiuntur et effodiuntur) notabilia occurrunt, quam primum et fundatè, ac cum veritate
habet. Quaeram etiam à Patre Procuratore provinciae nostrae occasionem, et mittam ex singulis dictis mineralius
generibus particulas, seu, ut hic, vocant, . Interim me Reverentia Vestra in Sanctissima missae
Sacrificia enixè commendo. Neosolii in Hungaria 19 Julij 1659
Reverentiae Vestrae
Servus in Christo
Andreas Schaffer
P.S.
Saluto humillimè Patrem Estmor, Patrem Schwarzl et Patrem Nadassi, et
reliquos, si qui ibi sunt de provincia nostra.
Page:AKC 1659 07 19 567-115.pdf/1
From GATE
Revision as of 15:40, 30 June 2025 by Christopher Winter (talk | contribs)
This page has not been proofread