Page:AKC 1659 07 19 567-115.pdf/1

From GATE
This page has not been proofread

Reverende in Christo Pater
Pax Christi
Ex literis P. Ioannis Eiffert 27 Maii Traun Kirchii nuper datis et a me 27 Junii acceptis mentem
Reverentia Vestra circa mineralia intellexi, et euisdem puncta decem accepi, quibus Reverentia Vestra petit circa mineralia informari
pro eo, quem omnes summo desiderio exspectamus, tomo Reverentia Vestra subterraneis. Gratissima mihi hanc est occasio
Reverentia Vestra et publico bono in parte saltem aliqua gratificandi. Significo perinde Reverentia Vestra quod vere multa in hii
montanis Hungaria civitatibus in subterraneis mirabilia reperiantur. De facto puncta a Reverentia Vestra proscripta
communicavi peritissimis metalliferarum montium et mineralium Dominus prefectis, qui promptissime omnem suam
spondent et offerunt operam. Aliqua iam habeo; laboro, ut Reverentia Vestra, qua circa mineras auri, argenti,
ferri, argenti vivi, Ziriabarii, cupri, plumbi, sulphuris, vitrioli, antimonii, chrystallis etc. (hanc omnia
excepto stanno, hic reperiuntur et effodiuntur) notabilia occurunt, quam primum et fundate, ac cum veritate
habet. etiam a P. Procuratore provincia nostra occasionem, et mittam ex singulis dictis mineralius
generibus particulas, seu, ut hic, vocant, . Interim me Reverentia Vestra in Santissima missas
Sacrificia enixe commendo. Neosolii in Hungaria 19 Julii 1659
Reverentia Vestra
Servus in Christo
Andreas Schaffer
P.S.
Saluto humillime P.Estmor, P. Schawarzl et P. Nadassi, et
reliquos ii qui ibi sunt de provincia nostra.