mora, perscriptis ad Margaritam sororem literis, iubet Philippus Concilii leges in mores induci. Intercessere cum Orangio caeteri novarum rerum architecti. Exinde Legatus in Hispaniam Egmontius, inita coniuratio Parmensis, qua seditiosis libellis, qua minacibus consiliis vexata, illud in primis iactante Orangio, vel ipso Tridentini Concilii nomine tumultum populis iniiciendum. Infractus ad haec omnia Rex perstitit in sententia, a qua nec rebellione populorum, nec difficillimi diuturnitate belli potuit umquam dimoveri. Neque vero fatis Philippo fuit sua in ditione Tridentina decreta tam acriter urgere, idem ut sequerentur caeteri Principes perdiligenter egit, atque accurate. Itaque maximilianum Caesarem, Legato ad illum Cantoneii Comite gravissimis verbis commonuit, et pareret ipse Concilio Tridentino, quod genitor Ferdinandus tanto studio, ut perageretur curaverat, et ad eidem parendum populos, quibus imperabat adigeret, si illos sibi subiectos cuperat, atque obsequentes. Ad Carolum etiam Christianissumum Galliarum Regem, cuius sorore duxerat, communicato cum Emmanuele Sabaudiae Duce consilio, legationem instituit, rogatum efficeret, ut Tridentinae Synodi decreta sanctae toto regno, ac religiose observarentur. Nanceii ad certam diem coram recitari iuberet; mox etiam in ea ipse dicto sacramento iuraret. Quid a clarissimoPrincipe dici poterat ad Tridentini Concilii commendationem illustrius, ut mihi quidem, hoc inter cetera nomine, felix interdum Synodus illa videri soleat, quod talem, ac tantum Regem toto orbe Christiano suarum laudum preconem adeo benevolum nacta sit. Selegi ex omnibus…
Page:APUG 627 Pseudo-historia Concilii Tridentini refutata cc. 1-5.pdf/8
From GATE
Revision as of 15:28, 7 April 2025 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→Not proofread: Created page with "mora, perscriptis ad Margaritam sororem literis, iubet Philippus Concilii leges in mores induci. Intercessere cum Orangio caeteri novarum rerum architecti. Exinde Legatus in H...")
This page has not been proofread