deducere conati sunt, morum pestes, Ecclesia faces, et proditores appelles. Ergo Deripendus est Caelo, te iudice, arisque submovendus, eius Consilii vindex acerrimus, Carolus Borromeus, neque veteris, severaeque disciplinae restitutor, ut hactenus, sed corruptae, atque solutae, hoc est Tridentinae propagator, tua ex nomenclatura, Pius Quintus in posterum inscribetur. Nil igitur, decus illud Hispaniae Thomas Villanova vidit, cum Tridentinum, qui instabat, conventum magno Ecclesiae bono futurum divino, quo plenus erat, instinctus spiritu vaticinatus est. Sed praestat fortasse clarissimos Principes, de quibus hic proprie agimus, excitare, qui Synodum Tridentinam pro testimonio laudent, teque, ut promeritus es, incredibilis vecordiae regia fide coarguant. Ferdinandus, qui faustum hoc, fortunatumque, nomen primus in Cesaris intulit, episcopis nonnullis in Concilio Tridentino oratoribus usus fuerat. Illo iam absoluto, quod ea in missione acceperant beneficium, non exprobravit quidem redeuntibus, sed gravissimis tamen verbis expendit, illosque optimain schola munere suo educatos, ipsis ultro fatentibus, affirmavit. Audis Polane aut igitur corrumpunt bonos mores non solum colloquia mala, sed etiam optimae scholae, aut tu, quod propius est vero, deliras. Maiori adhuc in pretio Concilium Tridentinum habuit Philippus Hispaniarum Rex Secundus, qui ad amplissimum, si quod unquam fuit imperium, pietatem, atque prudentiam parem attulit. Iam turbari caeptum erat apud Belgas, qua haeresi, qua ambitione procerum seditionem facientibus. Inter haec Tridentinae Synodo finis imposuit. Nec
Page:APUG 627 Pseudo-historia Concilii Tridentini refutata cc. 1-5.pdf/7
From GATE
This page has not been proofread