f. 212v
In infirmitate quid
Quodam[1]
die, cum gravarer infirmitate, et sentirem meam ariditatem, vidererque mihi a Deo elongatus, occurrit mihi consolatio quaedam, in intelligentia verborum illorum:
"Cum ipso sum ex tribulatione"[I].
Sequenti die volens dormire (parum enim septem diebus prae infirmitate dormieram) coepi cogitare, et mente voluere illud:
"In pace in id ipsum dormiam et requiescam"[II]
ubi etc.[2]
Sequenti die
dum[3]
caput doleret, et prae infirmitate nimium gravarer, coepi cogitare caput Christi spinis obsitum, et
sic mihi[4]
usque ad multas lachrimas
compuncto[5]
datum
est[6]
desiderare, ut caput meum spinoso capiti Christi adhaereret, et ibi pungeretur.
In die circumcisionis Domini quae fuit prima anni
1544
1544 ego cum multa devotione agnovi Christum pro nobis
signum circumcisionis[7]
accepisse, sicque voluisse tanquam esset unus de populo Iudaico reputari
nomenque[8]
inter homines accipere
voluisse[9].
Ex his
_______________
_______________