Page:FC 1042.djvu/450

From GATE
Revision as of 14:44, 27 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 217v



In missa sentire in corde Iesus venturum. desiderio, ut ego in missa possem videre, et[1] sentire in corde meo Iesum ad me venturum in sacramentum[2]. Agnoscebam plane ipsum ad me venisse nimium saepe absque hoc, quod ipsum viderem venire. Rogavi igitur Deum, Virginem, et Sanctos aliquos[3], ut mihi, et omnibus fratribus meis, omnibusque communicaturis liceret videre ipsum venientem, proindeque revereri decenter, praepararique ipsi cum magna[4] aliqua expectatione. Dum etiam induerer ornamentis sacris[5], hortatus sum me ipsum ad compositionem illam, quam debet habere, qui videt Iesum ad se venientem[6]. Sic Petrus alicubi ipsum vidit, dum diceret: "Exi a me quia homo[7] peccator sum"[I]. Elisabet[h] similes quoque[8] aliqua ex parte oculos habuit, cum diceret: "Unde hoc[9], ut veniat mater domini mei ad me?"[II] Maria autem mater Dei tunc maxime vidit Iesum ad se venientem cum dixit: "Ecce Ancilla Domini[10] fiat mihi secundum verbum tuum[11]"[III]. Iesum mater detinuit in longa obedientia sub=
_______________

  1. Lc 5,8
  2. Lc 1,43
  3. Lc 1,38

_______________

  1. et] ac MF
  2. sacramentum] sacramento MF
  3. aliquos] aliquot MF
  4. magna] digna MF
  5. sacris] add. consideravi et MF
  6. venientem] add. Ioannes vere animadvertit, apertisque oculis vidit Iesum ad se venientem MF
  7. homo] om. MF
  8. similes quoque] quoque similes MF
  9. hoc] add. mihi MF
  10. Domini] add. etc. MF [p. 671]
  11. fiat ... tuum] om. MF