Page:FC 1042.djvu/316

From GATE
Revision as of 14:43, 27 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 150v



ex desuetione actuum perduntur affectus etc. desuescunt ab actuali paupertate, et[1] mendicitate, caeterisque sanctis actibus Crucis Christi facile perdunt affectus ipsos ad tales actus exercendos. Orandus est[2] autem igitur Iesus Christus Crucifixus, ut per nulla exercitia dimoveamur, aut retrahamur, sed nec retardemur ab eo cursu, quo debemus semper ferri ad crucem ipsius, vel[3] ad mortem Domini Nostri Iesu Christi[4]. Quisquis enim huc huc fertur[5], et ad veram vitam, et ad veram resurrectionem, et ad salutem fertur[6] difficilis via amatoris vitae spritualis etc. . Amatores autem vitae huius temporalis difficiles vias, et periculosas sequuntur, etc.[7]

In festo sanctae Emerentianae Virginis, causam cognovi quamobrem debeat anima mea benedicere Dominum suum Iesum Christum[8], qui illam Martirem, et virginem cathecumenam adhuc ad se tali die traxit, cuius[9] praecibus puto factum esse, ut senserim magnam, et multam devotionem, tam in

_______________

  1. et] ac MF
  2. est] om. MF
  3. vel] et MF
  4. Domini ... Christi] Iesu Christi Domini nostri MF
  5. fertur] add. ad salutem fertur MF
  6. et ... fertur] om. MF
  7. etc.] om. MF
  8. Dominum ... Christum] Domino suo Iesu Christo MF
  9. cuius] Eius MF