Page:FC 1042.djvu/315

From GATE
This page has been proofread



f. 150r



effectum veram, et actualem paupertatem. Voluntas hoc efficiendi per gratiam Dei iam diu in me fuit. Utinam igitur det Deus cogitare[1] in omnibus quod[2] expediat in laudem suam, et ut fiat in omnibus voluntas bona ipsius[3] beneplacens, et perfecta.

Supradictum desiderium respiciebam[4] non tamen[5] ad meam personam, quam (facta suppositione, quod essemus multi in eadem familia[6]) ad alios. Voluntas quaerendi hostiatim quemlibet pastum etc. Pro me enim iam diu Dominus dedit sentire voluntatem quae est[7], ut quemlibet pastum deberem per me ipsum hostiatim[8] quaerere[9] ubicumque terrarum essem: quae voluntas mea, sicut, et caeterae omnes, quae abnegationem, et abiectionem concernunt, et quicquid[10] est virtutis, ac gratiae, utinam semper in me crescant, et tam bene[11] ipsis[12] non dubitem[13] uti, sicut si semper ipsis actualiter, et directe uterer.

Multi enim sunt, qui dum aliquamdiu[a] [de]
_______________

  1. aliquamdiu] seq. de, sed omittimus

_______________

  1. cogitare] cognoscere MF
  2. quod] quid MF
  3. voluntas bona ipsius] ipsius voluntas bona add. et MF
  4. respiciebam] respiciebat MF
  5. tamen] tam MF
  6. familia] add. vel domo MF [p. 610]
  7. est] esset MF
  8. hostiatim] ostiatim MF
  9. quaerere] mendicare MF
  10. quicquid] quidquid MF
  11. bene] add. quum MF
  12. ipsis] add. actualiter MF
  13. dubitem] dabitur MF