f. 244r
mihi occurrit, pro delectanda ipsius anima.
Omnes omnium tribulationes spirituales huc quasi spectant et ex hoc pendent: quod nimium timeant, ne tandem aliquando veniant ad statum similem illi, quem Christus tenuit, aut mater eius, aut bonus latro, aut discipulus eius
Ioannes[1],
maxime autem turbantur quia timent venire ad statum, quem Christus in cruce sortitus est.
Oportet autem considerare in
talibus[2]
tribulationibus hanc distinctionem.
Aliqui timent sibi, ne iuste decidant in damnationem boni latronis. Alii sibi timent, ne iniuste veniant ad statum Christi similem. Alii[3]
timent non sibi, sed his, quos diligunt,
ut[4],
scilicet illi veniant ad talem statum et hoc est timere statum Beatissimae Virginis Deiparae.
Alii timent his, a quibus diliguntur et hoc est timere statum dilecti discipuli
_______________