Page:FC 1042.djvu/494

From GATE
Revision as of 12:35, 24 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 239v



quandocumque aliquid terrenum, sive verbum, sive factum spiritum tuum attingit, idque sive sit ad gaudium humanum, sive ad uanam tristitiam. proficere in Ascentione. Hic coepit in me desiderium proficiendi circa misterium Ascensionis Domini, cum quo ascendentes[1] nos ab omnibus terrenis elevamur, nunc quidem in spiritu, tandem vero etiam in corpore, et secundum sensus externos.

In die Apparitionis sancti Michaelis Archangeli ego appuli ad oppidum Madrid, veniens ex Vallesoleto[2], et[3] amicos quosdam in Christo, et Dominos visitavi[4]. In via hac multa mihi occurrerunt ad eruditionem cuiusdam viri senis ex eorum officio quos Hispani sua lingua vocant Remeros. Datum est quoque consolari quamdam mulierem multis modis desolatam, quae sese totam mihi aperuit. In diversoriis semper dabatur spiritus ad aedificandum in doctrina

_______________

  1. ascendentes] ascendente MF
  2. Vallesoleto] Vallisoleto MF
  3. et] ut MF
  4. visitavi] visitarem MF