Page:FC 1042.djvu/484

From GATE
Revision as of 10:55, 24 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 234v



meis fecistis, mihi fecistis"[I]. Is[1] postremo[2] paratus est pluris facere operam, quam collocaveris circa unum aliquem omnibus modis derelictum, quam illam, quam circa Imperatorem impenderis. Vide igitur charissime frater, ut quemadmodum Deo, et Christo derelictus dicitur pauper, ita et tibi curam derelinqui putes, ut ei sis adiutor, cum neminem alium habuerit.

Quadam alia vice valde tristis videbar[3], et moestus, considerans me nihil magnum operari, unde[4] reputabam me caeteris coaequalibus meis non posse non esse longe inferiorem[5]. Non est quidem magnum inconveniens ad tantam de nobis opinionem adduci, sed nimium misericors, et nimis[6] miserator Dominus, et Paraclitus spiritus eius etiam in talibus miseriis nobis solet succurrere. Sciat igitur qui talia patiatur[7], Deum[8] esse miserantem, quod scilicet soleat non nunquam de suo addere rebus, et operibus minimis
_______________

  1. Mt 25,40

_______________

  1. Is] hic MF
  2. postremo] profecto MF
  3. videbar] reddebar MF
  4. unde] add. et MF
  5. inferiorem] infoeliciorem MF
  6. nimis] nimium MF
  7. patiatur] patitur MF
  8. Deum] add. in hoc MF