Page:FC 1042.djvu/475

From GATE
Revision as of 12:35, 21 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 230r



volus [benevolus], benignus, ac facilis, tanquam conditionis illius amicus, et minimorum, ultimorumque consectator. Sic fiet, ut omnes ad descensum pertrahas, ipse ad novissimum virorum descendens, qui fuit Christus Crucifixus.

Alia vice cum venissem ad Palatium volens audire praedicationem in Cappella Principis, factum est, ut prohiberer intrare, quid cogitandum cum non possumus intrare. quippe qui[1] essem ignotus Ianitori. Sic permansi aliquandiu ante fores, ubi memini, quod saepe permiserim intrare in animam meam varias cogitationes et[2] malas, et varios spiritus[3]; Iesum autem, et verba eius, ac spiritum eius ante ostium pulsare, et stare permiserim. Cogitabam etiam qualiter Christus tam male receptus ubique sit[4] a Mundo. Oravi etiam pro me, et pro Ianitore illo, ut nobis concederetur, ne ante fores Paradisi diutius nos[5] purgandos stare, exspectareque contingat. Alia quoque multa[6] occurrerunt in eo loco, quibus valde compunctus sum, unde factum est, ut magis amarem ipsum Ianitorem, qui

_______________

  1. qui] quod MF [p. 683]
  2. et] om. MF
  3. spiritus] add. nequam MF
  4. ubique sit] sit ubique MF
  5. diutius nos] nos diutius MF
  6. multa] add. mihi MF