f. 230v
huius devotionis causa erat.
Optabam etiam maxime, ut nemo eorum qui nostrae Societatis
facturi[1]
sunt detrimentum unquam aliquod ex similibus repulsis, aut etiam
ex[2]
maioribus pati
possent[3],
detrimentum,
inquam[4],
quod solet contingere superbis, et impatientibus.
Quisquis vero obedienter sub aliena potestate militare subditus quomodo se gerat. optat, is se totum et omnes actus suos, ac omnem suum modum sub beneplacitum, et sub iuditium sui superioris reiiciat, metiatur sese iuxta formam eius, cui se iudicandum, et erudiendum tradidit. Parum sit ei caeteris omnibus hominibus placere, aut aliquid videri, nisi et suo iudici, et arbitro placuerit in Christo Iesu Domino nostro.
In die Sanctissimae Annunciationis Virginis Deiparae multa mihi occurrerunt, ut desiderarem bonas
aliquas[5]
denunciationes[6],
bonum[7]
scilicet
nuntium[8]
de mea salute.
Optabam illum
_______________