Page:FC 1042.djvu/457

From GATE
Revision as of 12:25, 17 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 221r



Seminare spiritualia his qui dederunt temporalia. seminent eisdem spiritualia, atque reponant, frustraretur[1] etenim, qui personis spiritualibus thesaurizant temporalia, si nullum tandem aliquando thesaurum spiritualem per ipsos observatum[2], et a[g]gregatum invenirent, et idem dicendum est[3] de his omnibus, qui[4] serviunt in officiis minoribus[5] atque dignioribus. Si enim oportet ut comparticipes laborum, et dolorum[6] sint, et quietis, et consolationis. Ad hoc facit id, quod omnibus sanctis dicturus est Christus: "Intra in gaudium Domini tui"[I], tu videlicet, qui intrasti in labores et compassiones eiusdem.

In die Sanctorum[7] Martirum[8] Domini Bernardi[9], Petri, Accuntii[10], Adutii[11] et Othonis, cum interessem divinis officiis in Ecclesia Sanctae Crucis Conimbricensis, ubi iacent corpora eorumdem, hic ego inquam[12] magno sentimento Compassionis affectus fui erga eos generaliter, qui sunt
_______________

  1. Mt 25,21

_______________

  1. frustraretur] frustrarentur MF [p. 674]
  2. observatum] asservatum MF
  3. dicendum est] dixerim MF
  4. qui] add. Christo MF
  5. minoribus] add. ac vilioribus in ordine ad eos qui serviunt in maioribus MF
  6. dolorum] add. comparticipes MF
  7. Sanctorum] add. quinque MF
  8. Martirum] add. videlicet MF
  9. Domini Bernardi] Berardi MF
  10. Accuntii] Acurtii MF
  11. Adutii] Adiuti MF
  12. ego inquam] inquam ego MF