f. 208r
et proprii spiritus
obligatione[1]
proceditur[2]
ad possessionem Dei; intrandum est enim per
Angusta porta est Via, qua itur ad Cor.
angustam portam, quae porta angusta si
consideraretur[3]
in unoquoque, ipsa est Via, qua itur ad cor, ad quod conversi intrant in veritatem, et Vitam.
Cor enim in homine est primum, quod animatur ab
anima[4],
et ultimum, quod deseritur.
Oportet igitur, ut paulatim reducamur, secundum totam animam sensitivam, et rationalem ad cor nostrum ut tandem illuc collecti,
et[5]
uniti
transeamus[6]
ad Vitam
invisibilem[7],
et[8]
spiritualem, quae abscondita est in deo cum Christo
etc.[9]
In die octavae Visitationis Beatae Mariae ego iterum recognovi gratiam tali die mihi factam in hoc, quod professus fuerim modum vivendi, qui est secundum
Societatis institutionem[10]
Jesu Christi, et rogavi ex
viva[11]
Cognitione, ut mihi detur gratia crescendi in omnibus iuxta vota huius instituti: ut per Castitatis
modum[12]
modum possim tandem invenire
mun=[13],
_______________
- ↑ obligatione] abnegatione MF
- ↑ proceditur] procedere MF
- ↑ consideraretur] consideretur MF
- ↑ anima] add. nostra MF
- ↑ et] add. illic MF
- ↑ transeamus] add. inde MF
- ↑ invisibilem] indivisibilem MF
- ↑ et] ac MF
- ↑ etc.] om. MF
- ↑ Societatis institutionem] institutionem Societatis MF
- ↑ viva] una MF
- ↑ modum] uotum MF
- ↑ mundum] mundus MF