Page:FC 1042.djvu/427

From GATE
Revision as of 11:44, 14 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 206r



dum converterer ad Imaginem Virginis per cuius imagines[1] aspectum optabam, ut beata Virgo per quam praesentissima Fide[2] menti meae. Ex loco ipso etiam in quo eram id est ex templo optabam cum bona devotione, ut mihi daretur maior Virtus orandi iuxta pactum Dei, quod est ut fideles In templa specialiter exaudimur. specialiter ibi exaudiantur. In summa ego sensi hic[3] magnas esse earum[4] rerum Virtutes, ut[5] Credentes non solum propter Pietatem fidei, sed etiam[6] primitus propter Dei ordinationem, et propter Verba ipsius et Sanctissimae[7] Matris Ecclesiae sensum. Ante Sacramentum Positus, et flexis genibus humiliatus ego sensi magnam Devotionem, considerando quod ibi realiter sit corpus Christi, et ex consequenti assistentia totius Sanctissimae[8] Trinitatis quodam mirabili modo, quo non adsit[9] rebus aliis, nec in aliis lociis, alia igitur ut imagines[10], aqua benedicta, et[11] templa, faciunt nobis adesse

_______________

  1. imagines] imaginis MF
  2. fide] fieret MF
  3. sensi hic] hic sensi MF
  4. earum] harum MF
  5. ut] apud MF
  6. etiam] add. et MF
  7. Sanctissimae] sanctae MF
  8. Sanctissimae] om. MF
  9. adsit] adsistit MF
  10. imagines] add. ut MF
  11. et] vt MF