f. 206v
Christum aut Sanctos, aut Virtutes spirituales modo spirituali, Sacramentum vero hoc facit nobis adesse Christum, et omnem Dei virtutem realiter sub illis speciebus sit nomen eius benedictum.
Eodem Die octauae Apostolorum, dum meminissem gratiarum, et beneficiorum Dei
accedit[1]
mihi, ut quasi quaerelam sentirem in anima, quam nunquam senseram, uidebar
enim mihi[2]
per gratiam Dei
in[3]
multis modis fieri abundantiam, et pacem in interioribus meis me uero male respondere
contra Deum[4]
per exteriora mea id est per opera Charitatis olim aliquando ego non sentiebam defectus meos, neque internos, neque externos, et itidem de gratia Dei, quia tunc nec intus nec extra
ipsum[5]
excitabar[6]
id est nec per externa mea, neque per interna, postea factum est, ut daretur mihi gratia, et daretur quaerere pacem eius, et tunc ego solum quaerebar de internis meis, quae uidebantur absque sentimentis,
ut[7]
tamen corpus, et mens labores
_______________