f. 204v
sensus recreatio,
et[1]
glorificatio, nos autem niti debemus ad hoc ut efficiamur Pabulum Christi et Cibus, quem digerendo ipse possit in corpus suum mysticum convertere,
et[2]
digerere in viros perfectos,
ac[3]
in valida,
et[4]
utilia membra eiusdem Corporis.
Proinde ergo cavendum
est[5]
apud
quemlibet[6]
sensuum,
ne[7]
comprobari[8]
possimus.
Infra dies solle[m]nitatis festi Visitationis ego inveni quadam vice magnum desiderium ad eam gratiam, quae est si quis in suis operibus clare possit cognoscere Dei voluntatem bonam, beneplacitam, et[9] perfectam, magnam proinde consolationem[10] accepi, ex quo circa quoddam negotium mihi aperta fuit[11] mens ad intelligendum modum, quem deberem tenere.
In die Dedicationis Summi Templi
Maguntini[12]
ego inveni magnam devotionem, in qua quidquid orabam aut sentiebam, aut
cognoscebam[13]
hoc facere nomine, et quasi in
personis[14]
eorum, quos specialiter
_______________