f. 204r
arum [immunditia[a]rum] et sorditatum suarum, luxuriae, et Gulae; sentiet quoque ipse foetorem suum si cogitet malam de se opinionem; ita quod sibi etiam male olebit.
Si deprehederit praeterea iram, vel coleram, vel Invidiam,
et[1]
superbiam suam, statim in se amaricabitur id est sentiet se amarum esse, aut insipidum; insipidum propter superbiam, amarum propter alias
imperfectiones, et[2]
passiones
Irae[3],
Invidiae.
Ubi demum senserit accidiam suam,
et[4]
avaritiam statim percipiet laedi tactum spiritus sui frigiditate nimia, qua nescit affici ad res bonas, aut calore, quo videbit, se non posse divelli a curis rerum temporalium, vel ab amore ipsarum, sentiet etiam alteras duas tactus qualitates,
et[5]
mollitiem nimiam detinentem in quiete, et
duritiem[6]
nimiam,
quibus[7]
fit ut non possit penetrari a rebus divinis, probet igitur se homo, maxime qui vult panem coelestem edere, qui est Cibus et Vita totius animae, et corporis; et cuiuslibet
_______________