Page:FC 1042.djvu/418

From GATE
Revision as of 17:24, 13 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 201v



ut in terra appareat gratia Dei per Jesum Christum ad pacem animarum viventium; et haec Domino[1] sunt iuxta illum Hymnum angelicum: "Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus Bonae Voluntatis"[I].

Alia die infra octavas Sancti Joannis dum audirem confessionem generalem cuiusdam personae ego accepi magnam quamdam devotionem[2] circa id quod est facere misericordiam in proximos vivos, ac mortuos, ita ut haec cogitando inciderim in lachrimas, et tamen adhuc advertebam ad confessionem mei Penitentis. Facere misericordiam ad eam inveniendam. Intellexi quoque in hoc discursu quam efficax medium est[3] ad inveniendam erga nos Dei Misericordiam[4], et quam facile sit habere Deum gratis datorem, si gratis nos, et nostra ipsi dederimus, si etiam circa opera misericordia corporalia fuerimus misericordes, Deus nobis redditur[5] in talibus misericors, et etiam in spiritualibus. Efficacius autem apud Deum meremur misericordiam spiritualem, si exercemus[6] nos[7]
_______________

  1. Lc 2,14

_______________

  1. Domino] duo MF
  2. devotionem] cognitionem MF
  3. est] esset MF
  4. Misericordiam] add. facere misericordiam MF
  5. redditur] reddetur MF
  6. exercemus] exercemur MF
  7. nos] om. MF