f. 194v
premam [supremam] partem animae meae
in[1]
mentis apicem circa huiusmodi tensionem in altum quin potius quod habuerim illam hactenus totam
conversam[2],
et intentam circa
intima[3]
mea id est totam reflexam, et recurvatam circa considerationem infirmitatum carnis meae et spiritus mei.
Intelligentia autem quam habui circa materiam hanc (quod fuit in hac 3a feria post festum Trinitatis) recognoscenda erit tanquam descendens ab ipsa Sanctissima Trinitate, et quasi reliquiae festi ipsius mente altissima reponenda.
Referas omnia in diem Trinitatis.
Hic quoque iure optimo tibi decernendum est ut omnem profectum cuiuslibet anni in die Sanctissimae Trinitatis referas ibique sit initium rationis fructuum tuorum annalium, et finis omnium profectuum animae tuae
ac[4]
aedificationis templi tui, quod praeparandum est in habitaculum sanctum, et in mansionem eternam sanctissimae huius Trinitatis in quam terminantur omnium misteriorum Christi per Ecclesiam ordinate sollemnitates, et omnes sollemnitates Festorum
_______________