f. 192r
et maximam gratiam habere favorem tanti, et tam intrinseci omnium rerum principii, medii et finis.
Habui etiam satis bonas orationes ad Spiritum Sanctum desiderando ipsius eternum patrocinium, et tutamen, immo
et se[1]
ipsum, et vivere, et sentire, et
ratiocinari[2]
contra
malignos[a]
spiritus id est contra ipsorum malas impressiones, quascumque illi possunt, et volunt immittere sicut sunt malae cogitationes, malae affectiones, occultae virtutes, malignitates, ac confortationes, ut malum possimus fortius operari, aut sentire; multa enim possunt
mali spiritus in corpore.
mali spiritus in corpora ipsa contra quae nos munit Spiritus Sanctus per se, et per bonos spiritus Angelicos.
In die Super excellentissimae et Sanctissimae Trinitatis ego sensi magnum desiderium ut hoc festum solemnius celebraretur cum complectatur tres illas personas, quibus nihil dignius potest excogitari nec credi.
Habui autem quasdam postulationes, quibus petebam ut omnes
_______________
- ↑ malignos] magnos ante correctionem
_______________