f. 188v
unde fit in ipsis tanta sentimentorum diversitas atque etiam contrarietas, quia saepe impugnantur, et sollicitantur ad
mala[1]
quae non possunt sentire simplices illae naturae.
Magnum quoque momentum ad bonum
afferet[2]
ipsis Angelis non habere istam duplicitatem, et multiplicitatem in agendo.
Unde fit ut intra ipsos non fuerint Bella,
et[3]
antequam essent in bono confirmati licet oppugnarentur a Contrariis spiritibus in nobis autem
tanta[4]
varietas, ut licet aliqua pars videatur esse bona, multae ex reliquis tamen ad malum tendunt, nec enim intellectum statim committatur
ipsa[5]
Voluntas, nec contra voluntatem ipse intellectus, sensus quoque ipse aliorsum
saepius[6]
tendit quam ratio,
et[7]
appetitus ipsius.
Sic[8]
igitur, ut non statim totus homo bonus, ac
homo[9]
rectus sit cum una aliqua ipsius portio recta aut bona fuerit.
Hic tamen
mihi[10]
datum est ut recognoscerem in hoc magna beneficia facta
_______________