Page:FC 1042.djvu/389

From GATE
Revision as of 16:09, 11 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 187r



brevi veniat hora in qua nulla creatura, et[1] absque Deo a me cernatur, et[2] ametur, sed potius pro omnibus Deus[3] a me cernatur[4], aut salutem timeatur. Hinc mihi ascensus fiat[5] ad agnoscendum ipsum in se ipso, et tandem in ipso omnia ut ipse in aeternum mihi sit omnia in omnibus. Pro his gradibus nitendum erit ut Christus qui est Via, Veritas, et Vita[I] inveniatur in centro cordis mei, et infra id est intra me ipsum, deinde[6], inveniatur. Supra me ipsum per mentem, et extra me per sensus. Ad haec petendum erit, ut Pater, qui supra dicitur det potentiam, et filius qui extra quadam rationem propter humanitatem dici potest det sapientiam, et[7] Spiritus Sanctus, qui quodammodo[8] infra id est intra nos dici potest det bonitatem, alioquin enim ne[9] interiora nostra aperiri poterunt, ut intra Deus videatur a mundo corde, nec superiora nostra elevari ad invisibilia Dei quae super[10] omnia sunt, nec mem=
_______________

  1. via ... vita] Io 14,6

_______________

  1. et] om. MF
  2. et] ac MF
  3. pro omnibus Deus] Deus in omnibus MF
  4. cernatur] add. et ametur MF
  5. ascensus fiat] fiat ascensus MF
  6. deinde] add. ut MF
  7. et] add. ut MF
  8. quodammodo] quadantenus MF
  9. ne] nec MF [p. 642]
  10. super] supra MF