f. 183v
sed semper videntur agitari uno, et eodem spiritu, licet hoc fiat secundum magis, ac minus; efficacissimum autem medium ad
exercitandam[1]
hanc distinctionem est propositio electionis vitae, et status deinde postea in eodem varii
sunt[2]
gradus ad perfectionem tendentes, et generaliter, quo
altiora[3]
ad agendum, vel sperandum, vel credendum, aut ad
amandum[4]
proposueris,
et quanto magis ad ipsa te
applicaveris[5]
affectualiter[6], et effectualiter,
eo facilius
dabis[7]
argumenta excitandi differentiam spiritus boni
et[8]
mali.
In quibusdam quoque ideo agnoscitur spiritus malus, et maxime in piis, et diu versatis in
devotione[9]
extra peccata, quia non
habent[10]
cognitionem[11]
extra limites veritatis, ac bonitatis, neque affectus manifeste inordinatos.
Hos tamen, quantumlibet
sanctos[12]
si induxeris, ut sese examinent in aliquo
_______________
- ↑ exercitandam] excitandam MF
- ↑ sunt] om. MF
- ↑ altiora] cuiquam altiorem MF
- ↑ amandum] add. rem MF
- ↑ et quanto ... applicaveris] add. ut ad ipsam sese applicet affectualiter et MF
- ↑ affectualiter] effectualiter MF
- ↑ dabis] dederis MF
- ↑ et] ac MF
- ↑ devotione] add. etMF
- ↑ habent] add. neque MF
- ↑ cognitionem] cogitationes MF
- ↑ sanctos] sancti et add. sint MF