Page:FC 1042.djvu/375

From GATE
Revision as of 13:47, 11 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 180r



memoriae eorum locus[1], quae deorsum ducuntur[2], vel retrorsum. Hic etiam clare cognovi (sicut et alias frequentissime) quam sit necessarium, ut per desiderium cognoscendi, et[3] sentiendi apprehendantur varii gradus nondum possessae[4], aut nondum perceptae cognitionis[5] eorum, quae Dei sunt, ut tali desiderio flagrantes[6] simus in continuo motu ad illa bona habenda, vel pacifice possidenda, non quia velimus inibi quiescere, sed ut[7] hoc modo quaeramus nobis stabilire gradus ad ascensum nostrum. Hoc autem fieri poterit[8] tripliciter, iuxta triplicem modum virtutum. Primo quantum ad ea quae sunt divinae cognitionis, et affectuum, qui ad spiritum directe spectant[9]. 2o quantum ad ea, quae spectant directe ad nostram perfectionem. 3o quantum ad illa quae tangunt proximum. Clarum est enim quo=

_______________

  1. memoriae eorum locus] locus memoriae eorum MF
  2. ducuntur] ducunt MF
  3. et] vel MF
  4. possessae] possessi MF
  5. cognitionis] add. aut volitionis MF
  6. tali ... flagrantes] illis sic apprehensis MF
  7. ut] quia MF
  8. Hoc ... poterit] Proficiendum est autem MF
  9. spectant] add. etc. MF