Page:FC 1042.djvu/371

From GATE
Revision as of 12:56, 10 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 178r



male exercentur ab hominibus tollitur quoque notitia humanitatis divinae, quia ideo per incarnationem apparuit, ut salus nostra humaniter perageretur per Christum Deum, et hominem, qui iudicaturus est vivos, et mortuos, et recogniturus ea quae quisque gesserit in corpore in humanitate ista[1], in qua ascendere[2] in altum[3] visus est, iuxta illud: "Sic veniet quemadmodum vidistis eum ascendentem in Coelum"[I]. Quidquid igitur humanae gratitudinis[4], gratiae, et liberalitatis[5] hominibus concessum est[6], hoc in Christo esse[7] eminentissime credi debet[8].Clarum est autem

Hic desunt non nulla.

Unum[9] aliquem mortalem Principem posse mirabiliter consolari, unum ex minimis servis suis ex sola consideratione operum ipsius, ita, ut ille servus in magno gaudio suo rapiatur in admirationem
_______________

  1. Act 1,11

_______________

  1. ista] illa MF
  2. ascendere] ascendens MF
  3. altum] coelum MF
  4. gratitudinis] add. et MF [p. 634]
  5. liberalitatis] add. in MF
  6. concessum est] mortalibus intelligi potest erga servos suos et officiales MF
  7. esse] om. MF
  8. credi debet] debet credi MF
  9. Unum] Clarum est autem unum MF