f. 178r
male exercentur ab hominibus tollitur quoque notitia humanitatis divinae, quia ideo per incarnationem apparuit, ut salus nostra humaniter perageretur per Christum Deum, et hominem, qui iudicaturus est vivos, et mortuos, et recogniturus ea quae quisque gesserit in corpore in humanitate
ista[1],
in qua
ascendere[2]
in
altum[3]
visus est, iuxta illud:
"Sic veniet quemadmodum vidistis eum ascendentem in Coelum"[I].
Quidquid igitur humanae
gratitudinis[4],
gratiae, et
liberalitatis[5]
hominibus
concessum est[6],
hoc in Christo
esse[7]
eminentissime
credi debet[8].
Hic desunt non nulla.
Unum[9]
aliquem mortalem Principem posse mirabiliter consolari, unum ex minimis seruis suis ex sola consideratione operum ipsius, ita, ut ille seruus in magno gaudio suo rapiatur in admirationem
_______________
- ↑ Act 1,11
_______________