Page:FC 1042.djvu/356

From GATE
Revision as of 10:19, 10 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 170v



deratur [consideratur], et ipse cum Deo omnipotente[1] virtus[2], et ab ipso omnibus modis agi, ac dirigi. Hic mihi datum est orare ex animo[3] Deum per Jesum Christum, qui resurrexit a mortuis, ut aliquando fiat gratia[4] ipsius, quod corpus meum, et anima mea, et spiritus meus glorificetur ad laudem ipsius, a quo, et per quem, et in quo est omnis gratia, et gloria, et meum omne bonum naturale.

Hic etiam optavi ut omnia corpora deum[5], et animae, et spiritus, quae sunt tam ampla vasa per naturam sibi a Deo datam, repleri possint gratiis, ac[6] glories[7], idque per defluxum ab illo summo vase, quod[8] Christi humanitas, quae capit immensam[9] Divinitatis plenitudinem. Utinam igitur ex hac abundantia repleamur, et nos per ipsum[10] applicabam etiam et[11] quatuor dotes corporis Christi glorifi=

_______________

  1. omnipotente] omnipotenti MF
  2. virtus] unitus MF
  3. orare ex animo] ex animo orare MF
  4. gratia] per gratiam MF
  5. deum] hominum MF
  6. ac] et MF
  7. glories] gloriis MF
  8. quod] add. est MF
  9. immensam] tantam MF
  10. ipsum] ipsam MF
  11. et] om. MF