Page:FC 1042.djvu/355

From GATE
This page has not been proofread



f. 170r



inordinato impetu quodam[1] aliquo, inordinato in quo quantum ad ipsam quantitatem desiderii insurgentis. Hic sensi quandam satis claram admirationem, considerans[2] glorificationem totius humanitatis Christi, Divinitati unitae, admirabile enim instrumentum operandi circa corporalia omnia, videtur[3] esse unum[4] corpus humanum unitum Divinitati, admirabilis[5] quoque videtur[6] principium illud corporis, quod est anima rationalis, dum ipsi divinitati immediatae unitur[7], qualis enim, et quantus actus ad vitam sensibilem atque rationalem, est actus corporis phisici organici, omnipotenti Deitati coniunctus, Christus[8] autem ipse humanus id est eadem anima quatenus abstracta[9], circa aeterna spiritualia versatur longe[10] potest apparere[11] dum consi=

_______________

  1. quodam] om. MF
  2. considerans] considerationem MF
  3. videtur] verum MF [p. 627]
  4. unum] om. MF
  5. admirabilis] admirabilius MF
  6. videtur] verum MF
  7. unitur] unitum est MF
  8. Christus] Spiritus MF
  9. abstracta] abstracte MF
  10. longe] add. maior MF
  11. potest apparere] apparere potest MF